Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AN

AN, pro Vel, Aut, usurpasse non semel Scriptores observarunt Juretus ad Symmachum lib. 9. Epist. 42. et Jacobus Gothefredus ad leg. 128. Cod. Theod. de Decur. Mamertynus in Panegyrico: Duo An tria ferme e vetere memoria amicorum paria proferuntur. Item pro seu, in libro Chirographo Absiae pag. 58. locus habetur in Oblati.