Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MERCES

MERCES, Misericordia, Gall. Mercy, pitié. Gregorius M. lib. 12. Epist. 17: Prudentes viros, sicut estis, Regibus adhaerere multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem sibi datum intelligunt, certum est, quia Mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt. Vide eumd. lib. 4. Epist. 40. Faustus Regiensis in Epist. ad Felicem: Cum foeneratores nostri sitis, incipitis nostri esse debitores, si quidem causa vestrae devotionis et Mercedis vestrae materia sumus. Athalaricus apud Senatorem lib. 9. Epist. 16: Dignus enim locus est, qui et gloriosam Mercedem nostram, et Senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. Desiderius Episcopus Cadurcensis Epist. 3: Tam de nos servos vestros, quam de cunctos fideles integram dignamini habere Mercedem. Ledradus Archiepiscopus Lugdunensis ad Carolum Imp.: Per quam Deo juvante, et Mercede vestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus. Hincmarus Laudun. Episc.: Cum... per wadia emendaverit quod misfactum habebat, mandaveritque mihi se velle ad meam Mercedem venire, et sustinere qualem illi commendassem harmiscaram. Idem in satisfactione facta Carolo Regi: Et inde precor vestram Mercedem, ut vester animus sit mihi placatus. S. Benedictus Abbas Anianensis in Epist. ad Nebridium Archiep. Narbon.: Supplico, carissime Pater, ut sicut Mercedem habuisti semper de Fratribus, qui degunt in Monasterio Aniano, ita, etc. Observantiae Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. privileg. § 6: Pro unoquoque membro solvat mille sol. vel stet ad Mercedem Domini Regis, etc. Bartholomaei Scribae Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 448: Venerunt ad Mercedem Potestatis et Communis Januae, et se et dictum castrum Communi Januae reddiderunt, etc.

In Mercede Alicujus se Ponere, In potestatem alicujus se permittere. Constit. Freder. II. Imper. ann. 1244. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 349: Obtulerunt nobis... Ponere se in Mercede nostra et proicere vexilla eorum.

Merces quandoque sumitur pro gratuita indulgentia. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 21. Lex Longob. lib. 2. tit. 18. cap. 6. Pipin. 33. Capitul. Caroli M. ann. 813: Qualiter in domni Regis Mercede eleemosyna fiat facta. Capit. Caroli C. tit. 16. cap. 1: Ut ad vos suos denominatos fideles in sua Mercede transmitteret. Tit. 30: Sic erga me semper in sua Mercede fecit sicut et illum decuit, et mihi necesse fuit. Vita S. Bathildis Reginae num. 6: Prohibuit hoc ipsa domina pro Mercede sua, ut hoc nullus facere praesumeret. Ex quo facto copiosam et valde magnam Mercedem expectat. Charta Aimonis Valentinensis Episcopi ex Tabular. Ecclesiae Gratianopolitanae fol. 70: Et quoniam Arelas caput est, et esse debet istius Galliae, proclamationem nostram ante praesentiam rectoris ejus deferre decrevimus, quatinus ne dedignetur Merces ejus tantis patronibus praelibatis assensum accommodare. Vide Diurnum Romanum cap. 2. tit. 3.

Hinc Charta mercedis dicitur, qua aliquid donatur: Carta vero hujus donationis vel Mercedis omni tempore maneat firma et stabilis, in Chartul. Gellon. ann. 1029.

Alio sensu in mercede, vel ad mercedem suam se facere dicebant, quod spe fiebat divinae remunerationis, et ad consequendam divinam misericordiam. Pipinus in Diplomate pro S. Dionysio apud Doubletum pag. 696: Propter ea in nostra Mercede, et in remedio animae genitoris nostri Karoli, donamus ipsum locum, etc. Lex Longob. lib. 1. tit. 39. § 1: Propter Deum et animae suae Mercedem. Epist. Hadriani PP. in Cod. Carolino 92: Pro Mercede animae vestrae, atque sempiterna memoria. Guillelm. Bibliothecarius in Sthephano VI. PP: Immo et pro perenni Mercede in Ecclesia alias Sanctorum reliquias per diversos cardinales titulos... largitus est. Charta Conradi Imper. ann. 1029. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 91: Pro animae meae, vel parentum meorum, et conjugis meae Mercede, etc. Inde haec Formula eodem sensu in Chartis aliis apud eumdem Doubletum pag. 700. 708. 712. et Ughellum tom. 5. pag. 618: Pro Mercedis nostrae compendio... Pro Mercedis nostrae augmento. Adde Regulam S. Benedicti cap. 59. Chartam Caroli Cal. in notis ad Lupum Ferrar. pag. 510. Perardum in Chartis Burgundicis pag. 19. Sammarthanos in Episc. Cabilonens. num. 14. in Abbatibus pag. 821. etc.

Merces, Arbitrium, voluntas. Homagium factum Joanni Episcopo Magalonensi a Guillelmo filio Mathildis Dom. Montispessul. mense April. 1184: Audi tu Joannes Magalonensis Episcope. Ego Guillelmus Dom. Montispessulani filius Mathildis ab ista hora in antea personam tuam non capiam, vitam et membra tua tibi non tollam, nec homo nec femina meo consilio, vel meo ingenio. Et si in illo honore quem tu hodie habes et possides, et Canonici Magalonenses habent, et possident in Communia, vel in antea tu acquisieris meo consilio, et Canonici meo consilio acquisierint, ego Guillelmus tollerem, vel forisfactum ibi facerem, cum tu me commonras per sacramentum infra 40. dies cabalmen orendrai (al. oredrai) od oemendarai, vel ad tuam Mercem men contanrai, et ad Mercedem Canonicorum similiter, etc. Exstat simile homagium Mariae Guillelmi filiae ann. 1208. Vide Misericordia.

Mercedem Referre, Agere gratias, quomodo dicimus; Grand mercy pro Ago tibi gratias. Epistola Hildegarii Episcopi Belvac. ad Widonem Suessionensem Episcopum, ex Cod. Belvac. MS.: Multiplices cum flexis poplitibus referimus grates atque Mercedes de tanto foederis nostri erga nos amore, quem sceda nostris partibus directa retulit atque denotavit.

Mercedes Replicare, Gratias agere. Epist. Advent. Mett. episc. ad Nic. PP. I. ann. 867. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 594: Cum in desiderantissimo voto habeamus tales legatos dirigere, qui, uti decet summum pontificem, multiplices replicent Mercedes, quod tam pie ac misericorditer nobis et ecclesiae nostrae perpetuum munimen porrigere decrevistis. Rendre mercis, eodem sensu, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 1. cap. 2: Adonc lui trez benigne (le duc de Bourgogne) après que son humilité m'eust rendu plus Mercis qu'à recepvoir à ma petitece n'appartenoit, etc.