Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): METROPOLITANUS

METROPOLITANUS, Archiepiscopus, sic dictus, inquit Rhabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5: Eo quod praesideat illi civitati, quae ceteris civitatibus in eadem provincia constitutis quodammodo mater sit. Metropolitanus, c'est Sires ou Arcevesques de cieule ville, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Vide Leonem IX. PP. Epist. 4. Vide Glossar. med. Graecit. col. 931. voce Μητροπολίτης.

Et quidem ita vulgo accipitur: at nihilominus nonnumquam occurrit pro Episcopo, abbate, seu illo, qui aliis praefectus est. Acta S. Emygdii tom. 2. Aug. pag. 36. col. 1: Passus est autem beatus Mygdius, civitatis Asculanae Metropolitanus episcopus et martyr. Porro notum est, ut monent docti Editores post Schelstratium et Carolum a S. Paulo, iis ecclesiae saeculis duos tantum in Italia fuisse metropolitanos, Romanum nempe et Mediolanensem. Charta societatis initae inter canon. eccl. Turon. et monach. Major. monast. in Append. ad tom. 6. Annal. Bened. pag. 640. col. 1: Hujus ergo pacis tuendae, tam necessario tenendae, tranquillitas aliquando turbata est inter nos monachos Majoris monasterii et canonicos S. Mauritii Turonensis, una cum Metropolitano suo et nostro.

Metropolitanae Literae, quae a Metropolitano Clericis dantur. Hincmar. Remens. Opusc. 17: Multotiens etiam et per literas Metropolitanas, et ex Apostolicae Sedis auctoritate minas ei inculcare curavi.

Metropoliticus, Ad Metropolitanum spectans. Charta ann. 1401. apud Rymer. tom. 8. pag. 209: Porro crucem... per provincias et Episcopatus, tibi Metropolitico et Primatiae jure subjectos... ante te deferendi licentiam impartimur.