Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MIGRO

MIGRO, (MIGRARE) in villam alienam, in Pacto Legis Salicae tit. 48. dicuntur ii qui sine ullo decreto judicis, auctoritate privata, migrant, hoc est, irruunt in res alienas ac praedia animo possidendi. Lemma tituli est de migrantibus. In Lege vero Salica tit. 47. est de eo qui villam alienam occupaverit. Adde Capitulare 3. ann. 819. Continens Capitula de Interpretatione Legis Salicae, cap. 9.

Migrare, Mori, apud Gregor. Turon. Histor. Franc. col. 72: Quo Migrante, Sidonius ex Praefecto substituitur.

Migrare ad Cristum, in Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 555. art. 9.

Migrare de hac Luce, in chart. Ludov. Pii ann. 826. apud Schoepflin. Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 72. num. 188. et passim.