Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MIGRO

MIGRO,³ (MIGRARE) Transfundere. Vita S. Amati tom. 4. Sept. pag. 106. col. 2: Tandem puellae jussa hominis Dei ad memoriam revocantes, ad eumdem pergunt, et narrant ei omnia. Tum ille: Ite, inquit, atque Migrate eas (apes) in vas, de quo dixeram. Ubi Codex Ultraject. inter notas ibid. pag. 108. laudatus habet: Ite, et mittatis in vas, etc.