Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINORES

MINORES, Posteri. Glossae antiquae MSS.: Futuri, juniores, Minores. Alibi: Minores, juniores, futuri, posteri, nepotes. Turtius Ruffus Asterius Quintus V. C. Exconsul ordinarius atque Patricius: Unius ob meritum cuncti periere Minores,   Salvantur cuncti unius ob meritum. Gloss. Gr. Lat.: Μεταγενέστεροι, Minores, singulare non habet. Charta Chlodovei I. Regis Francor. apud Roverium in Reomao pag. 29: Ut nec nos nostrique successores Reges, neque vos vestrique Minores, nec ullus quilibet de judiciaria potestate, etc. Alia Sigeberti Regis Francor. apud Bollandum 1. Febr. pag. 234: Cum ipsa venna dominica, quae dicitur Arnulfi, cum Probardo, Babone, vel Minoribus eorum, qui ibidem servire videntur. Vide Junior.

Minores, Nulla dignitate conspicui, qui inde promiscue Minores et privatae personae dicuntur in Lege Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2. Minores personae, in Lege Burgund. tit. 2. § 2. Aleman. tit. 39. § 2. Bajwar. tit. 2. cap. 3. § 3. tit. 6. cap. 1. § 3. Capitulis Caroli M. lib. 5. tit. 136. 207. Minores homines, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 4. § 4. Minimi homines, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 21. Liutpr. 62. (6, 9.) Vicini majores vel minores, in Capit. Caroli C. tit. 12. § 13. Vide Homo.

Minor Natu, Eadem notione, cui opponitur major natu. Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 23: Quale excidium Arvernae regioni Rex Theodoricus intulerit, cum neque majoribus, neque Minoribus natu, aliquid de rebus propriis est relictum. Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 11: Si quis major natu vel Minor Curiam Regis advenit, etc. Cap. Car. M. lib. 6. § 230. 302.: Ut Minores qui majoribus irrogaverunt injurias, coerceantur. Infra: Si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in majorem natu, etc.