Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MINORES

MINORES,² Religiosi Ordinis S. Francisci, qui sectatoribus suis id nominis indidit, Regulae a se scriptae cap. 6: Nullus vocetur Prior, sed generaliter omnes vocentur Fratres Minores, et alter alterius lavet pedes. Matthaeus Westmonast. ann. 1207: Sub his diebus Praedicatores, qui appellati sunt Minores, favente Papa Innocentio, emergentes, terram reppleverunt, etc. Conradus Abbas Usperg. ann. 1219: Dominus Papa in loco ipsorum (pauperum de Lugduno) exsurgentes quosdam alios, qui se appellabant Pauperes Minores, confirmavit. Mox: Hi tamen postea attendentes quod nonnunquam nimiae humilitatis nomen gloriationem importet, et de nomine paupertatis, cum multi eam frustra sustineant, apud Deum vanius inde gloriantur, maluerunt appellari Minores Fratres, quam Minores pauperes, Apostolicae sedi in omnibus obedientes. Adde Jacob. de Vitriaco in Hist. Occidentali cap. 38. et quae congessit Waddingus.