Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MIRABILIA

MIRABILIA, Acta capit. eccl. Lugdun. ex Cam. Comput. Paris. fol. 106. v°. col. 1. ad ann. 1345: Bartholomaeo de Balma cancellario curiae secularis Lugdunensis ordinaverunt et sibi praeceperunt, quod Mirabilia faciat cridare ad diem Lunae ante festum proximum nativitatis B. Johannis Baptistae. An Conventus publici, ad quos omnes vassalli convenire tenebantur, Gall. Plaits généraux ? An fructuum terrae adjudicationes ?

Magna Mirabilia sunt Dei quem vidi hodie. (Boucherie, vita S. Euphrosinae, § 15.)