Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISERICORDIA

MISERICORDIA, Idem quod Merces, nostris Mercy, de qua voce supra egimus, indulgentia. Lex Bajwar. tit. 14. § 8. num. 2: Si vero de ancilla habuerit filios, non accipiant portionem inter fratres nisi tantum quantum ei per Misericordiam dare voluerint fratres eorum. Concilium Remense II. can. 43: Qualiter omnes lites et jurgia in sua Misericordia terminum habere potuissent. Cap. seq.: Quatenus in sua piissima Misericordia, si qua necessaria sunt, augeantur.

Misericordiae Memoria, Servitium perpetuum pro defunctis. Annal. Bened. tom. 3. pag. 604. ubi Chartae mentio fit qua a Gesla Abbatissa Romarici-montis instituta est Memoria Misericordiae, seu servitium perpetuum, post occisos a paganis homines de potestate, quae dicitur Lietzeis.

Misericordia, Quod contra praescriptas Monasteriorum regulas in cibo, potu, ac etiam vestitu, Monachis, per indulgentiam, vel ex necessitate praebetur. Ordericus Vitalis lib. 13: Abstulit colloquia, et infirmi corporis quaedam subsidia, quae illis moderata Patrum hactenus permiserat reverendorum clementia. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS. cap. 35: Quando alicui infirmo pro Misericordia aliquid datur, etc. Udalricus lib. 3. Consuet. Clun. cap. 8: Per totam aestatem in diebus dominicis ad coenam impenditur illis Misericordia de lacte. Cap. 11: Et Camerarius si cui habenti tria pellicia, adhuc pro Misericordia addit et gunellam, etc. Cap. 29: Coopertorium ideo non ibi datur, quia id magis habent Fratres pro Misericordia, quam pro illa regulari constitutione, etc. Michael Scotus lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 36: Quidam Monachus Carthusiensis, cum illi offerretur Misericordia in sextis feriis, etc. Infra: Semel fuit Misericordia de anguillis, etc. Vitae Abbatum S. Albani pag. 71: Hic quoque procuravit... ut detestabiles ingurgitationes Misericordiarum (in quibus profecto non erat Misericordia) prohiberentur. Vide pag. 66. et Statuta Ordinis de Sempringham pag. 727. 728. 764. et alibi passim. Misericordiae regulares, quae ex Regulae prescripto indulgentur, in Monastico Angl. tom. 1. pag. 149.

Misericordia, Indulgentia quaevis: Misericordiam quaerere, Demander misericorde, pardon. Liber Ordinis S. Vict. Par. MS. cap. 33: Si alicui hebdomada aliqua ascripta fuerit, si intelligit se illam propter quamlibet incommoditatem non posse complere, indicet hoc Abbati secreto, et postea si ipse jusserit, quaerat inde Misericordiam in Capitulo. Id est, indulgentiam. Statuta antiqua Cartusiens. 2. part. cap. 6. § 47: Priores quacunque causa judicio Capituli inutiles reputati, moneantur, ut petant Misericordiam. Quod si noluerint, Capitulum utilitati domus providere tenetur. § 48: Cum Prior propter infirmitatem vel senium factus inutilis voluerit super annum habere Misericordiam, significet domui Cartusiae, etc. Adde cap. 7. § 5. cap. 12. § 7.

Misericordiae, Sellulae erectis formarum subselliis appositae, quibus stantibus senibus vel infirmis per misericordiam insidere conceditur, dum alii stant, nostris Misericordes vel patiences. S. Willelmi Consuet. Hirsaug. lib. 2. cap. 2: Primum in ecclesia quamdiu scilla pulsatur ante Nocturnos, super Misericordiam sedilis sui, si opus habet, quiescit. Veteres Consuetud. Floriacensis Coenobii: Conventus erectis subselliis, Misericordiis assidebit. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 721: Facta oratione super formas aut Misericordias, si tale tempus fuerit, signantes se inclinent. Infra: Et tunc prosternantur super formas, vel si tale tempus fuerit, inclinent, et post resideant super Misericordias. Statuta Ordinis Cartusiensis: Item tunc stent in sedibus suis versa facie ad altare, donec ad Misericordias, vel super formulas, prout tempus postulat, inclinent. Et mox: In festis xii. lectionum ad Misericordias inclinamus, omni vero alio tempore procumbimus super formulas. Ita hac notione usurpant Usus antiqui Ordin. Cisterciensis cap. 50. 51. 56. 68. 69. 74. 76. 82. et Statuta antiqua Ordin. Cartusiensis 1. part. cap. 8. § 3. cap. 11. § 27. cap. 13. § 10. 27. 37. cap. 31. § 1. 6. cap. 36. § 27. cap. 37. § 2.

Misericordia, Aula Monasterii, in qua forte comedebant, quibus ab Abbate aliqua in cibis et potu indulgentia concedebatur. Chronicon Beccense ann. 1452: Tabulas in aula quae dicitur Misericorde, fecit renovare et directorium, etc. Provinciale Lyndwoodi de statu Regular. pag. 211: Ad haec statuimus, ut cum pro debilitate vel alia justa de causa monachi seorsum in Misericordia commorantur, semper habeant secum duos ad minus seniores, qui aliorum levitates debita correctione compescant. Et qui postmodum in Capitulo testificentur qualiter Misericorditer fuerint conversati.

Misericordia, vox forensis: Poena seu mulcta de quovis crimine, aut quavis forisfactura, nullis definita legibus, sed judicis relicta arbitrio, qui minorem vel majorem in reum pro delicti modo, decernit: non quod soleat hujusmodi mulcta irrogari confitenti, et misericordiam petenti, ut quidam volunt, sed quod ea ex misericordia judicis nude pendeat. De qua sic Glanvilla apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.: Est Misericordia domini Regis, qua quis per juramentum legalium hominum de viceneto, eatenus amerciandus est, ne aliquid de suo honorabili contenemento amittat... Mulcta lenior sic dicta quod lenissima imponitur Misericordia; graviores enim mulctas Fines vocant, atrocissimas Redemptiones. Glanvilla lib. 9. cap. 11. § 2. Posteriora verba sunt Blountii. Galli efferunt Mercy, Angli Amerciamentum. Leges Kanuti Reg. Angl. cap. 74: Si quis ordinis infracturam faciat, emendet secundum ordinis dignitatem werra, wita,... et omni Misericordia. Leges Burgor. Scoticorum cap. 131: Vir suus non tenetur respondere, neque de Misericordia, neque de petitione partis adversae. Charta Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1283. apud Rymer. tom. 2. pag. 258: Perdonavimus etiam ei Misericordiam ad nos spectantem pro usurpatione sua praedicta. Historia Fundat. Prioratus de Dunstaple in agro Bedford.: Et per hujusmodi confirmationes... habuerunt dicti Canonici omnia placita, et Misericordiam hominum suorum. Adde Fletam lib. 1. cap. 48. § 8. 21. Leges Henrici I. cap. 1: Non dabit vadium in Misericordia pecuniae suae, etc. MS.: De noef livres fust envers l'Evesque en Merchi.

In Misericordia Regis esse dicuntur, qui ob rata et definita legibus quaedam delicta, a Rege, quali ille vult, mulcta distringi possunt: quae tamen Regis misericordia non extenditur ad amissionem tenementi sive haereditatis. Ita Regiam Majest. lib. 2. cap. 74. § 7. et lib. 3. cap. 1. § 18. Vide lib. 1. cap. 8. § 35. cap. 26. § 5. cap. 27. § 7. lib. 2. cap. 74. § 5. 6. 7. lib. 3. cap. 8. § 9. cap. 36. § 4. lib. 4. cap. 1. § 16. Quon. Attach. cap. 53. § 8. cap. 54. § 5. cap. 74. Statuta Alexandri Regis Scotiae, Leg. Burgorum Scotic. Iter Camerarii, Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 19. § 8. etc. Rogerum Hoveden. pag. 783. etc.

Misericordia Vicecomitis. Glanvilla lib. 9. cap. 10: Adversa pars... in Misericordia vicecomitis erit, quia generaliter verum est, quod de quolibet placito, quod in comitatu deducitur et terminatur, misericordia quae inde provenit vicecomiti debetur. Quae, quanta esse debet, per nullam assisam generalem determinatum est, sed pro consuetudine singulorum comitatuum, debetur in quodam comitatu plus, in quodam minus. Misericordia domini, lib. 9. cap. 1. § 8.

In Misericordia Poni, i. mulctam aut poenam arbitrio judicis incurrere, in Monastici Angl. tom. 2. pag. 16. et apud Bractonum pag. 102. 103.

In Misericordia Regis corpus ejus erit, in Legibus Edw. Confess. cap. 12.

Communis Misericordia. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 976: Ac de murdro, et de communi Misericordia quando contigerit, videlicet Comitatus et hundredi coram nobis vel aliquibus Justitiariis nostris, etc. Et pag. 669: Et sint quieti de scyris et hundredis... et de turno Vicecomitum et de communi Misericordia Comitatus, et hundredi, et de opere castellorum et pontium, etc. Ubi communis misericordia videtur appellari mulcta toti pago aut communitati irrogata.

Misericordiam Postulare dicitur, qui in ordinem Cartusiensem admitti postulat, apud Guigonem in Statutis ejusdem Ordinis cap. 22. § 1. 5. in Statut. antiq. ejusdem Ordin. part. 2. cap. 23. § 2. cap. 24. § 1.

Misericordiam Facere, Poenitentiam regularem imponere. Chron. Mellicense pag. 438: Fecimus Misericordiam Abbati post visitationem, et cum jam recipere deberemus resignationem, defecimus in notario.

Misericordia, Quodvis onus quod a Comitibus, Vicecomitibus et Praepositis, provinciarum aut urbium incolis, pro eorum arbitrio imponitur. Charta Edw. I. Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. pag. 938: Concedimus etiam... eisdem Abbati et Monachis et eorum successoribus, quod sint quieti de omnibus Misericordiis in perpetuum. Vide tom. 1. pag. 310. Hinc crebro Misericordiae Comitatus, Vicecomitum, Praepositorum hundredorum, etc. in Chartis Anglic. tom. 2. pag. 184. 286. Vetus Charta in Hist. Monasterii S. Audoeni Rotom. pag. 480: Et inde coram eo placitabuntur, et de omnibus Misericordiis et emendationibus, excepta querela pro qua vadium belli datum fuerit, debemus habere... 2. solidos

Misericordia, Eleemosyna, apud S. Petrum Chrysolog. Serm. 54. S. Fulgentium lib. de Trinitate, etc. Misericordiam dispensare pauperibus, in Capitul. lib. 5. cap. 24. Gesta Consulum Andegav. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 439: Manus misit ad loculum Misericordiam leproso volens impendere.