Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISERICORDIA

MISERICORDIA,² Pugio, cultellus brevis, sica. Nominis rationem affert Falcetus, quod milites seu equites ejusmodi pugione, quo accingebantur ad dextrum latus, prostratos hostes ad misericordiam victoris implorandam adigerent. Gaufredus Vosiensis lib. 1. Chron. cap. 44: Cumque se ad muli pedes inclinaret, abstracto Burgensis gladio, qui Misericordia vocatur, crudeliter Militi infixit. Lambertus Ardensis: Manus in eum injecerunt, et extractis patulis (leg. spatulis) sive Misericordiis, immisericordissimi eum immisericorditer jugulaverunt. Charta Communiae Atrebatensis ann. 1211. § 10: Quicunque cultellum cum cuspide, vel curtam spatulam, vel Misericordiam, vel aliqua arma multritoria portaverit, etc. Le Roman de la Rose: Pitiés qui à tous bien s'accorde, Tenoit une Misericorde, Décourrant de plors et de lermes, En lieu d'espées, entre tous termes, Certes, se li Acteurs ne ment, Perceroit pierres diaments. , MS.: Misericordes et bons bastons planez. Willelm. Guiart ann. 1302: Plusieurs pietons François a là, Qui pour prisonniers n'ont pas cordes, Mais coutiaus et Misericordes, Dont on doit servir en tiex festes. Et ann. 1303: Fauchons tranchans, espées cleres, Godendas, lances esmoulues, Coutiaus, Misericordes nues. Li livres de l'exemple du Riche homme et du Ladre, MS. cujus auctor Canonicus Ferae super Esiam ann. 1352. cap. de armes de Penance: Et porte une Misericorde De bonne pais et de concorde. In Inventar. bonorum mobilium Ludov. Hutini Regis Franc. in Camera Comp. Paris. sunt deux espées de Thoulouse, et deux Misericordes. Libellus Catalanicus MS.: de Batallia facienda: Jo aytal jur que asso de que he reptat aytal es veritat, e que li ho manare el camp no mettre, coltel, ne Misericordia, ne alena, no aguyello, ne neguna manera d'armes, si ne aquelles que acostumadas son de metre. Misericorde ou cousteau à croix, apud Symphorianum Champerium lib. de Ordine Militari. Placit. Eduard. II. Reg. Angl. ann. 7. Berk. rot. 74. in Abbrev. Placit. pag. 318: Percussit Ricardum fratrem suum de quadam arma, quae vocatur Misericod, quae est in longum 3. pedum et lata prope hiltam 2. pollicum et apud punctum dimidium pollicem.