Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MISERICORDITER

MISERICORDITER, Per indulgentiam. Concilium Romanum III. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 596: Quicumque... aliquod ecclesiasticum beneficium per pecuniam adepti sunt, illo dimisso ibidem Misericorditer et in sacris ordinibus vivere possunt. Occurrit passim.

Misericorditer Conversari, De monachis dicitur dum in aula, quae Misericordia appellabatur, existunt. Vide in Misericordia 1.