Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MODUS

MODUS, Cantus rythmicus. Onomasticum: Modus, μέτρον, τρόπος. Sueno in Hist. Danica cap. 1: A quo primum Modis Isladensibus Skioldauger sunt Reges nuncupati. Id est, in rythmis, carminibus, sive cantilenis antiquis, quibus Islandi fortia heroum facta ad lyram in conviviis decantare solebant. Ita Stephanius Suenonis Editor.

Modulus, Eadem notione. Vetus Vocabul.: Modulus, Tropus, Cantus. Gloss. Lat. Graec.: Modulus, μελωδῆμα. Apud Auctorem Mamotrecti ad libr. Judith. cap. 16: Modulus dicitur cantus qui praecinitur in principio Missae, vel Horarum, et dicitur etiam Tropus.