Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORA

MORA, Erica. Statuta Roberti III. Regis Scotiae cap. 11: Non fiat combustio Morum, sive bruarii, nisi in Martii, etc. Ubi Skenaeus: Nostrates muirburne vocant. Erica enim heat or hedder in suo ericeto incenditur, quae brevi reviviscens, teneris agnis pascendis matura inservit. Fleta lib. 2. cap. 71. ยง 7: Item de pannagio, herbagio et melle, et omnibus aliis exitibus forestarum, boscorum, Movarum, bruerarum, et vastorum, quantum valeant per annum.