Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORA

MORA,² Morus; Locus palustris, aquaticus, palus, stagnum, Gall. Marais, Anglis Moore, Flandris Moer, et Moeren. Hinc dictos Morinos plerique censent, populos Galliae, scilicet ad Oceanum Britannicum, quod palustres regiones incolerent, ut sunt Flandrenses, quos peculiari vocabulo, Morinos vocat Otbertus Abbas Gemblacensis lib. de Miracul. S. Veroni cap. 2. Chartul. SS. Trinit. Cadom. fol. 44. Robertus gener Symonis tenet de dominio duas particulas et unam Moram. Consuet. Furn. MSS.: In More Comitis ubicumque aqua est, erunt Comitis et pisces et aves. Monast. Angl. tom. 1. pag. 501: Sunt 3. carrucatae terrae arabilis, cum bosco, Mora, et pastura, quam de eis habemus ibidem. Pag. 559: Unum molendinum, et Moras ibi adjacentes ad piscandum, et warennam. Tom. 2. pag. 50. 52: Usque ad Moram, id est, muccosam et humidam planitiem. Adde tom. 1. pag. 591. tom. 2. pag. 8. Chartam ann. 997. apud Knippenberg. in Hist. Eccl. Geldriae pag. 58. Roger. Hoved. pag. 455. Will. Thorn. in Chron. ann. 1240. § 13. Seld. de Tit. honor. pag. 38. etc.

Morus, Eadem notione. Charta ann. 1191. tom. 3. Gall. Christ. inter Instr. col. 123: Octo mensuras Mori, ad fodiendas turbas. Lambertus Ardensis: Quidquid etiam habebat in Hondescoto, sive terram, sive mariscum, vel Morum, sive altare. Infra: Et Morum, sive mariscum. Galterus in Vita Caroli Comitis Flandriae n. 89: Ut libertatem obtineant rustici nostri exeundi et depascendi pecudes suas super terram, quae dicitur Mor. Passim in Chartis apud Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 396. Miraeum in Donat. Belg. lib. 2. cap. 59. 68. in Diplom. Belg. lib. 1. cap. 24. 55. in Notit. Eccles. Belg. cap. 73. Malbrancum lib. 10. cap. 36. etc.

Mera, Eodem etiam significatu, ex Moere, in Charta Philippi Alsat. Comitis Fland. apud eumdem Malbrancum lib. 10. de Morin. cap. 28.

Morosus, Paludosus. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 648: In viis et semitis per vallem quandam Morosam et aquosam, etc. Infra: Per Morosum fontem. Adde pag. 649. Limosa palus, in Charta Philippi Flandriae Comit. ann. 1172. apud Miraeum in Diplomat. Belg.

Meur, in Charta Gallica Guid. comit. Fland. ann. 1290. ex Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 200: Comme nostre chiere compaigne Yzabeaux contesse de Flandre et de Namur tenist aucun yretage, si comme Meur et poulres, ki sont waingnet des giés de le mer. Muer, in Chartul. Namurc. ex Cam. Comput. Insul. fol. 5. r°. Hinc Mourmaistre, qui moris praefectus est, in Charta Phil. comit. Fland. ann. 1389. ex ead. Cam.: Establissons par ces lettres nostre Mourmaistre général de tout nostredit mour de Flandres, aux gages de cxl. livres Parisis de nostre monnoie de Flandres par an... Donnons plain povoir, de exercer bien et deuement ledit office de Mourmaistre, de visiter et aviser soigneusement et faire visiter nostredit mour et les diques de mer.