Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORA

MORA,³ vox Italica, Columna structilis, Gall. Pile. Chron. Parmense ad ann. 1279. apud Murator. tom. 9. col. 793: Cuilibet ex pontibus de Galeria et dominae Giliae facta fuit una Mora seu pila per Commune Parmae. Ibid. ad ann. 1287. col. 813: Incoeptus fuit pons Salariorum, et factae sunt ibi septem Morae et quinque voltae. Morra ibid. col. 830. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1251.