Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORA

MORA,⁴ Mansio, habitatio, Gall. Logement. Mandatum ann. 1314. apud Rymer. tom. 3. pag. 476: Et ei cameram infra dictum castrum competentem, pro Mora sua assignari. Aliud ann. 1360. apud eumdem tom. 6. col. 173: Magnam turrim nostram Londoniae (in qua Moram adversarii nostri Franciae, de assensu Consilii nostri, certis de causis ordinavimus,) etc. Statuta Collegii Dainvillae ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 511: Si aliqui foranei scholares boni et honesti vellent accipere Moram in dicta domo nostra, etc. Vide, Moratus.

Moram seu mansionem facerent in eadem villa, in Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 389. art. 5.