Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANCILLA

ANCILLA Ancillarum Dei, Titulus, quem, caeteris omissis, Aldegardis sibi asserit, in Chartul. Celsinian. ch. 82: Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae curam administrantibus,... necnon et terrae cunctis inclitis, quia ego Aldegardis Ancilla ancillarum Dei humillima, etc.

Ancillae, Monetae loco habitae sunt et computatae, apud Hibernenses praesertim: quibus in mulctis 4. Ancillae v. g. idem est ac 4. ancillarum pretium. Fragmentum Canonum Synodorum Hibernensium apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 6. B: Sanguis Episcopi vel excelsi Principis vel scribae, quae ad terram effunditur, si collirio indiguerit, eum qui effuderit sapientes crucifigi judicant, vel vij. Ancillas reddat... Et pro ejus livoris vel vulneris admiratione in conventu, vel in qualibet multitudine usque ad tertium annum, aut eo amplius, si non indulgeat, pretium Ancillae is qui commisit reddat. Si vero sanguis Episcopi ad terram non perveniat, nec collyrio indigeat, manus percutientis abscindatur, aut dimidium viij. Ancillarum reddat, si de industria: si autem non de industria, pretium Ancillae tribuat. Qui vero Episcopum sine effusione sanguinis percusserit, vel commotaverit, dimidium vij. Ancillarum pretium reddat... Sanguis Presbyteri qui ad terram effunditur donec collyrium suffert, manus interfectoris abscindatur, vel dimidium vij. Ancillarum reddat, si de industria; si autem non de industria, Ancillae pretio sanetur. Si ad terram non perveniat, percussor Ancillam reddat; si in specie ejus, tertiam partem de argento retribuat. Percussio ejus Ancillae pretio restituatur, motatio ejus, ut praediximus, sanetur. Patricius dicit: Omnis qui ausus fuerit ea quae sunt Regis, vel Episcopi, aut Scribae furari, aut rapere, aut aliquid in eos committere, parvipendens despicere, vij. Ancillarum pretium reddat, aut vij. annis poeniteat cum Episcopo vel scriba. Et col. 13. D: Si quis in rixa manum vel oculum pedemque hominis maculaverit, Ancillam sive servum redditurum cognoscat.