Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTALE

MORTALE Peccatum, quod mortem aeternam infert, passim. Pro crimine, cujus poena mors est. Capitula Caroli M. de Partib. Saxoniae cap. 13: Si quis pro his Mortalibus peccatis latenter commissis ad Sacerdotem confugerit, etc. Mortalis culpa, in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 5. Mortale crimen, tit. 6. cap. 3. ยง 1. et in Concilio Coloniensi can. 56. apud Abbonem Floriac. in Canonib. cap. 36. Mortifera crimina, in Inquisitionibus Synodalibus cap. 56. apud Reginonem lib. 2. de Ecclesiastica disciplina cap. 5.