Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANCILLA

ANCILLA,² Mulier serva, apud Plautum et alios non semel. Aimoinus lib. 3. de Miracul. S. Benedicti cap. 20: Siquidem eam sanaverit, habet ipsam Ancillam in sempiternum. Vetus Charta apud Joan. Roberti in Vita S. Huberti pag. 292: Me cum mea tota sobole tradidi per liberam manum beatae Gertrudi in Ancillam... tradidi autem me sub hac lege indissolubili, ut tam ipsa, quam tota progenies mea et posteritas, 16. Kal. April. singulis annis pro capitali censu ad capitale Virginis altare unum denarium persolvamus, pro mortua manu tantumdem. Ancele, in Charta vernacula ann. 1221. apud Duchesnium in Prob. Hist. Guinensis pag. 240. In Cod. MS. Irminonis Abbatis San-German. fol. 61. col. 2 (** ap. Guerard. pag. 121): Iste sunt Ancille: Frotlina, Alda, Ansegundis, Framberta. Iste pascunt pastas et faciunt drappos, si lanificium eis datur.

Ancilla Regia aut Ecclesiastica, in Lege Ripuar. tit. 58. § 9. 14. quae ad Regem, aut ad Ecclesiam pertinet. Adde Leg. Wisig. lib. 3. tit. 2. § 3. et Legem Salic. tit. 27.

Ancilla Palatii, in Legib. Luithprandi Regis Longob. tit. 19. § 1. tit. 21. § 3. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 9. § 3. Liuthpr. 24. (4, 6), ubi respicit edictum Rothar. cap. 222, qui in curtem regem ducere et inter pensiles ancillas constituere jussit. eadem quae

Ancilla Geneciaria, vel de genecio, id est, Ἐϰ γυναιϰείου, et muliebri famulatu, in Lege Alam. tit. 80. Vide Gynaeceum.

Ancilla Vestiaria, in Lege Alaman. tit. 80. § 1. ea forte quae libera est, sed stipendio famulatum impendit, praeestque rei vestiariae, vel vestibus conficiendis.

Ancilla Gentilis, opponitur Ancillae Dei, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 69. § 3, Liuthpr. 94. (6, 41) in Lege vero Longobardorum lib. 1. tit. 31. § 2. Roth. 194. Ancillae Romanae. Unde conficitur, gentilem ancillam eam esse, quae origine barbara est. Huic opinioni favet editor Italus ad locum Rotharis supra laudatum; mihi videtur ancilla gentilis, cujus dominus est gentilis i. e. e gente Longobardorum; quod patet ex Liuthpr. cap. 94: Si aliquis eam (quae vestem religiosam induit) adulteravit... componat domino ejus sol. 40. qui anterius edictum (Roth. 194) de gentili ancilla adulterata 20. sol. continet, ut componatur. De Dei quidem ancilla justum est ut compositio duplicetur.

Ancillae Pensiles, quae ad pensum et fusum famulantur. Lex Longobard. lib. 2. tit. 9. § 2 Rothar. 222. Vide Ancilla palatii.: Si servus liberam mulierem aut puellam ausus fuerit sibi conjugio sociare... tunc liceat Gastaldio Regis aut Actori, aut Sculdasio, ipsam in curtem Regis ducere, et intra Pensiles Ancillas constituere. Vide Gynaeceum.

Ancillae Dei, Monachae, Devotae: uti Monachi, Servi Dei appellati. Concilium romanum ann. 721: Si quis Monacham, quam Dei Ancillam appellamus, in conjugium duxerit, anathema sit. Zacharias PP. Epist. ad Pipinum cap. 5: De Monachis, id est, Ancillis Dei, etc. Gregor. M. lib. 6. Epist. 23: Ancillas Dei, quas vos Graeca lingua Monastrias dicitis. Vide lib. 3. Epist. 9. Possidium in Vita M. Augustini cap. 26. Concilium Liptinense can. 7. Suession. ann. 744. can. 3. Gennadium de Script. Eccl. in Eutropio, etc. Vetus Epitaphium in Monasterio S. Victoris Massil. descriptum a R. P. D. Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. MS. Ordin. S. Benedicti pag. 539: Per hic requiesset in passe Eusebia religiosa magna Ancela Domini, etc. Vide quae Schmidtius notavit ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem, pag. 137.

Ancillae Dei, Monasteriales, in Synodo a S. Bonifacio congregata can. 15.