Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTIFICO

MORTIFICO, (MORTIFICARE) Idem quod, Amortizare, de qua voce supra, In manum mortuam ponere. Charta ann. 1280. in Tabulario Prioratus S. Nicasii de Mellento fol. 40: Ego Guillelmus dictus de Mota armiger vendidi omnino et dimisi, et penitus et expresse Mortificando quitavi religiosis viris Priori et Conventui S. Nigasii de Mellento, omne jus, proprietatem et dominium quod habebam vel habere poteram super 3. solidos Paris. quos quidem 3. solidos Joannes dictus Poucin de Aubergivilla vendidit dictis religiosis viris super prata, etc..... quos vero tres solidos a praedicto Joanne Poucin sibi venditos super sua prata de Spedona praedicti viri religiosi ac eorundem successores tenebunt et possidebunt sic Mortificatos, sicut superius expressum est, in tali libertate sicut ego praedictus Guillelmus de Mota ante Mortificationem istam primitus obtinebam, etc. Charta ann. 1276. in Chartul. Domus Dei Pontisar.: Quod ipsi tenentur Mortificare ex toto venditionem dictarum decimarum ac ipsas decimas erga virum nobilem Guillelmum dominum de Pois.

Testam. Guid. de Melloto ann. 1270: Item de redditibus legatis Mortificandis, volumus ut Mortificentur qui Mortificari poterunt. Occurrit praeterea in Ch. Frider. reg. Sicil. ann. 1209. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1648.