Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTIFICO

MORTIFICO,² (MORTIFICARE) Morti dare, occidere. Venericus de Unitate Ecclesiae conservanda pag. 24: Quaerebant omnibus modis Mortificare Regem Henricum. Diarium Belli Hussitici apud Ludewig. Reliq. MSS. pag. 135: Ipso ergo sic Mortificato clerus perversus praecipue in regno Boemiae et marchionatu Moraviae, qui condemnationem ipsius contributione pecuniarum et modis aliis diversis procuravit. Ita hanc vocem usurpant Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio, ut et Flodoardus lib. 1. Hist. Remens. cap. 4.