Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MORTIFICO

MORTIFICO,³ (MORTIFICARE) Graviter vulnerare, mutilare. Charta ann. 1244. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 22: Si hominem crepaverit, aut ei membrum Mortificaverit, remaneat in misericordia dominorum. Excerpta e Johanne a Bayono in Hist. Mediani Monast. pag. 265: Sigiffridus pincerna cujus collegae patrem....... olim graviter Mortificaverat, etc. Vide Mahamium.

Libert. villae de Alavardo ann. 1337: Item statuimus quod si quis alium percusserit unde membrum aliquod Mortificatum fuerit sive scissum, seu aliquis ex ea percussione de aliquo membro impotens fuerit aut difformis, pro banno et offensa justitiae et nostrae misericordiae submittatur. Vide infra Mortificatio 3.