Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MOS

MOS, Pensitatio, quae ex more praestatur, cujus initium ignoratur et a quo inducta. Charta ann. 1235. in Chartul. Cluniac.: Jocerannus Grossus, Branceduni dominus,... concedo quitationem, quam Stephanus dominus Calvimontis fecit monachis Cluniacensibus de Bernardo des Pomiers, quem ipse Stephanus quitavit ab omnibus, exceptis Moribus usis in villa de la Verrere. Vide Consuetudo 4.