Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MULIEBRIA

MULIEBRIA, Menstrua, seu purgationes mulierum: γυναιϰεῖα, Aristoteli. Papias: Muliebria, supervacuus mulierum sanguis. Genes. cap. 18: Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri Muliebria, quae sic expressit Leonius in Historia Sacra MS.: .... Dum seque virumque Cogitat esse senes, provectae aetatis utrumque, Jam desisse sibi fieri Muliebria noscens. Leges Hoeli Boni Principis Walliae cap. 13. de Virgine: Scilicet sit matura in pilis et uberibus, et si venerint Muliebria ejus, etc.