Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNITUS

MUNITUS, Ornatus vesti assutus. Form. MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 43. r°: Quemdam mantellum ipsius talis frezatum sive muneratum certis mezalhetis argenti latenter accepit, et omnes mezalhetas praedictas seu dictum Munitum argenti de dicto mantello amovit. Vide supra Munitio 2.