Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNUS

MUNUS, Ipsum Christi corpus mysticum, quod offertur per commemorationem verae illius oblationis. Canon missae: Supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas haec dona, haec Munera, haec sancta sacrificia illibata, etc. Rationem reddit ejusce appellationis Hildebertus Episc. Cenomanensis, de Officio Missae: Munera sunt, quoniam Deus hic donatur, et inde   Munerat auctorem, cui dedit auctor eas, etc. Stephanus PP. in Epist. ad Pipinum tom. 3. Hist. Franc.: Et Munera sancta, id est, Corpus Domini nostri J. C. in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt. Munerum illatio, in Concilio Valentino Hisp. ann. 1254. cap. 1. Greg. Tur. lib. 7. Hist. cap. 32: Adprehende pallium altaris, quo sacra Munera conteguntur, ne hinc abjiciaris. Idem de Vita PP. cap. 16: Ventumque est ut sanctum Munus, juxta morem Catholicum, signo crucis superposito benediceretur, etc. Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini: Immaculata Deo cum dona imponeret arae, Et Pater attonitus ceremonia diva sacraret, Munera vel Christi benediceret ore Sacerdos. Othlonus lib. 2. de Vita S. Bonifacii Arch. Mogunt.: Attamen in Ecclesia, dum ad Communionem venerit, post omnium suppletionem erit ingressurus ad participandum Munus. Concilium Lemovicense ann. 1031. sess. 1: Facto consilio, cum ad horam confectionis dominici Corporis venisset, atque ex more Archiepiscopus benedictionem populo funderet, super B. Martialis nomine mentionem interseruit, ita dicens: Benedicat et custodiat vos omnipotens Deus, domumque hanc sui Muneris praesentia illustrare, atque suae pietatis oculos super eam die et nocte dignetur aperire, amen. Ubi Editor ad marginem perperam numinis reposuit. Anast. Bibl. in Hist. Eccl. in Leone pag. 133: Comedentes, de sacris Muneribus participabantur. Ubi Theoph. Ἐσθίοντες μετελάμϐανον τὴν ἁγίαν δωρεάν. Adde Gregor. Mag. lib. 4. Dial. cap. 60. Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 327. 422. et lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 80. etc. Vide, Donum.

Munus Ecclesiasticum Munus Rogificum. Charta Edmundi Regis Angliae tom. 2. Monastici Anglic. pag. 838: Quinque mansas... in hereditatem (Athelnodo Ministro) concedo, ea tamen ratione, ut omni anno in solennitate S. Martini, ad vetustam Ecclesiam beatae Dei Genitricis, in Monasterio Glastingensium, quinque congios celiae, et unum ydromelli, et triginta panes cum pertinentibus pulmentariis, et quinque congios frumenti reddat: insuper et omne sacrificium, quod nos dicimus Munus Ecclesiasticum, et opus Ecclesiasticum, et Munus rogificum ab omni familia illius terrae reddatur, etc. Ubi utrobique perperam minus, pro munus, editum. Est autem Munus Ecclesiasticum, panis qui benedicitur, ex quo particula desumitur ad sacrificium; Rendre le pain benit. Quid sit autem Munus rogificum, nondum percepi; nisi praestatio sit, quae ab ecclesiasticis quasi rogando exigebatur.