Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNUS

MUNUS,² Beneficium, feudum. Marculfus lib. 1. form. 12: Dedit igitur praedictus vir ille per manum nostram jam dictae conjugi suae ill. villas nuncupatas ill. sitas in pago ill. quas aut Munere Regio, aut de alodio parentum, vel undecunque ad praesens tenere videtur, etc. Ubi Bignonius munere Regio, per beneficium Regis, quod postea feudum dictum est, interpretatur. Guntherus lib. 1. Ligurini: Si patris dominum vassalli filius acri Laeserit offensa, festinet providus illum Conciliare pater. Quod si contemnet agendum, Munere privetur. Si vero audire monentem Filius indomita neglexerit aure parentem, Non erit in feudo successor idoneus illo, Ni prius accensam Domini placaverit iram.

Per Munus Triplex Simoniacus. Landulphus de S. Paulo in Chronico Mediolan. cap. 9. apud Ughellum tom. 4. pag. 179: Et illico apprehendit cappam Grosulani (Archiep. Mediolan.) ipsamque quassavit, dicens, Iste Grosulanus, qui est sub ista cappa, et non de alio dico, est simoniacus de Archiepiscopatu Mediolani per Munus a manu, per munus a lingua, per munus ab obsequio. Conc. Aquisg. ann. 816. cap. 38. ubi de simonia: Aliud est Munus ab obsequio, aliud Munus a manu, aliud Munus a lingua. Munus quippe ab obsequio, est subjectio indebite impensa: Munus a manu, pecunia est: Munus a lingua, favor. Epist. Episcoporum Synodi Carisiac. ad Ludov. II. cap. 12: Munus enim est a lingua, favor: Munus a manu, donatio: Munus ab obsequio, indebita subjectio. Goffridus Vindocin. Opusc. 10. ita triplicem simoniam definit: Simoniam a lingua, simoniam a manu, et simoniam ab obsequio. Mox addit, ubi de Abbatum consecrationibus quae fiunt ab Episcopis, muneribus acceptis: Est a lingua, cum publice recitatur illa promissio: fit a manu, quando charta, qua continetur, scripta ponitur super altare: fit ab obsequio, cum ipsum male promissum subjectionis obsequium servatur. Vide Petrum Damian. lib. 2. Epist. 3. initio, Gregorium VII. PP. lib. 6. Epist. 34. Steph. Tornac. Epist. 51. et Sibertum Priorem S. Pantaleonis pag. 525. et pag. 530. ubi trivium simoniae dicitur.