Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNUS

MUNUS,³ Pugna gladiatorum vel bestiarum, spectaculum, ab officio, quod munus est, dictum, quia in parentum funere exhiberi coeptum est, ut docet Tertull. de Spectac. cap. 12: Munus dictum est ab officio: quoniam officium etiam Muneris nomen est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se veteres arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperaverunt. Nam olim quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant. Postea placuit impietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverunt, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent; mox edicto die Inferiarum apud tumulos erogabant: ita mortem homicidiis consolabantur. Haec muneri origo. Passio SS. Perpetuae etc. tom. 1. Martii pag. 635: Munere enim castrensi eramus pugnaturi.