Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUNUS

MUNUS,⁴ Praestationis vel corvatae species, quae sub nomine muneris exigebatur. Conventio inter Ludovic. Reg. Sicil. et Arelatensem urbem ann. 1385. ex cod. MS. D. Brunet fol. 4. v°: Omnes cives..... sint liberi et immunes ab omnibus pedagiis, vectiginalibus (sic) et quibusvis impositionibus, Muneribus ordinariis sordidis, vel extraordinariis. S. Ambros. de Obitu Valent.: Rerum extraordinarium Munus. Consule lib. 11. Cod. Theod. tit. 16. de Extr. sive sord. muner.