Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUS

MUS Peregrinus, Mus Ponticus, Hermine. Peregrini muris pellicula, apud S. Hieron. lib. 2. contra Jovin. Idem Epist. 8. ad Demetriadem: Cincinnatulos pueros, et calamistratos, et peregrini Muris olentes pelliculas... virgo devitet. Renonem de pretiosis pellibus peregrinorum Murium, apud Ordericum Vital. lib. 4. pag. 535. Pelles silvestrium murium, apud Ammianum lib. 31. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 5: Cui etiam cum pacta pecunia tunicam ex peregrino Mure pelliciam, quam Renonem vocitant, puerorum mater misit. Vide Dissertationem 1. ad Joinvillam.

Murina, Pellis muris Pontici. Alcuinus Angilb. lib. 3. vers. 225. in Poemate de Carolo Magno: Lactea quippe ferunt pretiosam colla Murinam. Quidam legunt murenam, de qua voce supra: sed potior videtur murina, pro pelle collum ambiente; cujusmodi Roberto Regi tribuit Helgaudus, quod ornamenta pellium a collo dependentium vocat pag. 65. et 70. Mure dicitur in Poemate MS. de Expugnata Hierosolyma a Tito: Li Seneschaus i vait, s'ot la Mure anfautrée, Vestus d'une pelice richement agolée. Est etiam Murina, lapidis pretiosi species, de qua Isidorus lib. 16. Orig. cap. 12.