![]() |
Muta, pro Mensa communi, Gall. Mense commune. Vide in hac voce. Statuta Eccl. S. Stephani Vienn. art. xvii. apud R. Duellium lib. 2. Miscell. pag. 91: Omnia et singula emolumenta percipiat... exceptis dumtaxat his quae de Muta in primo anno recipi consueverunt pro anima et anniversario defuncti.
Muta, Quodvis vectigal. Chart. Ludov. Germ. reg. ann. 837. apud Neugart. Alem. Diplom. tom. 2. num. 807. pag. 8: Nullum theloneum, neque quod lingua theodisca Muta vocatur, aut portaticum aut pontaticum, etc. Charta Arnolfi Reg. ann. 998. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 128: Homines istius Ecclesiae licentiam habeant hoc sine Muta, sive navigio, sive cum caeteris afferre quodcumque eis jubetur, sine ulla alicujus judiciariae potestatis contradictione. Tom. 3. pag. 16: Justitiam quoque nostram de theloneo quod Muta vocatur, in navibus ipsorum victualia deportantibus, etc. Alia Henrici Comitis Palatini, ibid. pag. 388: Nec Muta nec teloneum requiretur. Alia Rudolfi Imp. ann. 1276. pag. 392: Muta seu thelonium. Alia Ottocari Ducis Austriae ann. 1353. ibid. tom. 2. pag. 66: Sine naulo quod vulgo possumus dicere Mutam, ad sua libere deducant. Adde pag. 435. tom. 2. pag. 33. 34. 69. 534. 578. tom. 3. pag. 16. 17. 18. 26. 28. 29. 378. 379. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Maut, col. 1333.
Mutam navigium interpretatur D. de Lauriere, in Gloss. Jur. Gall. voce Muages, ex Charta Arnolfi Regis mox laudata; quam in sententiam descendisse ob id potissimum videtur, quod sive muta legerit, pro sine muta, ut editum est loco citato. Hanc vero genuinam esse lectionem dubitare nequaquam sinunt ea quae in hanc rem protulit D. Cangius, atque adeo Mutam vectigal esse constat, quod pro navigiis mercibus oneratis exactum arbitror, ut tradit ibid. laudatus Glossator.
Mutarius et Mutnarius, Publicanus, exactor vectigalium, Germanis ein Mautner. Occurrit in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 581. in Historia de Particula S. Crucis quae asservatur in Coenobio Mellicensi, et in Privilegiis Academiae Viennensis in Austria, apud Lambecium lib. 2. Comment. de Caesarea Biblioth. pag. 120. 624.