Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTA

MUTA,² Muda, Mutatio, Mutaticum, Pretium quod datur pro mutatione praedii, cum alteri ceditur.

Muta. Litterae Philippi I. Reg. Franc. ann. 1079. tom. 4. Ordinat. pag. 46: De donationibus autem, vel pignoribus..... non accipiatur laudimum vel Muta, vel etiam de successione hereditaria. Tabularium Ecclesiae Uzetiensis f. 15: Tres partes acaptarum, censuum et Mutarum tuae sint et tuorum in perpetuum. Tabularium Ecclesiae Cadurcensis: Damus.... alium porcum vivum, et unum arietem, et Mutam, et quicquid Guillelmus Diutrandus ibi possedit. Alibi: Raimundus Caput-bovis....... fevum, quem tenebat de dominis ex Castronovo, donat Muda 3. sols. Occurrit pluries.

Mutagium, Eadem notione. Consuetudo municipalis Bellaici in Pictonibus, in Regesto Inculismensi: Si dominus fundi retinere voluerit rem ipsam quam habet vendi, de singulis solidis pretii factae venditionis unum denarium habebit, et Mutagium debitale habebit de illo qui succedit in possessionem. Infra: Debet reddere de nummis illis vendas domino fundi, sed Mutagium debet esse Burgensium. Charta ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 27: Haeredes seu propinquiores dictorum defunctorum ratione Mutagii vel laudum, nobis vel nostris in nullo teneantur. Alia ann. 1256. ibid. pag. 59: Item, si alio modo quam per venditionem tenementum mutari contigerit, debemus habere pro Mutagio nos et successores nostri censum a novo tenementario duplicatum. Hoc idem intelligimus ad mutationem domini. Occurrit in variis Chartis apud Justellum in Comitib. Arvern. pag. 29. 94. 138. 145. et Galandum de Franco alodio pag. 106. 107. 366. Charta Joannae Reginae Comitissae Bononiae et Arvern. ann. 1352: Appartiendront ausdits Religieux les hommages, investions, ventes, surventes, Muages, reconnoissances, saisines de toutes et chascunes les possessions, etc. In quodam Aresto Parlamenti an. 1634. appellatur Remuage. Jus illud quod habet Dominus feudi superior, cum a Linea directa in aliam transit. Milods, in Delphinatu dicitur, quod in ejusmodi mutationibus dimidium laudum domino tantum debeatur. Consulendus Guido Papa quaest. 48.

Mutamentum, Eodem significatu. Charta ann. 1325. apud Rymer. tom. 4. pag. 165: Persolvant solita juramenta, homagia, fidelitates, obedientias, census, redditus et omnia ac singula alia servitia tam in Mutamento dominii, quam alias, debita vel consueta.

Mutatio, Idem quod Muta. Tabularium Ecclesiae Viennensis fol. 89: Ego Petrus Viennensis Archiepiscopus dono tibi, Guigo Berardi, et uxori tuae, praefati castri de Saxeola medietatem, cum medietate de appenditiis ad ipsum castrum pertinentibus, ad fidelitatem et servitium nostrum et Ecclesiae nostrae: habenda tibi pro feudo et haeredibus tuis, sine redemptione illa quae vulgo dicitur Mutatio: tali convenientia, ut de praescripto feudo nihil dones, vendas, impignores, vel quolibet modo alienes tu vel haeredes tui sine nostro successorumque nostrorum laudatione et consensu. Tabular. Ecclesiae S. Stephani Cadurcensis: Habeant Canonici per totum honorem Mutationes et investituras, et quaesturas, et hospitia, et justitiam suam.

Mutaticum, Eodem etiam fortean significatu. Hugo Flaviniacensis, in Chronico Virdun. ann. 755: Nec de rotatico, barganatico, pulveratico, Mutatico, salutatico, etc. Adde Doubletum pag. 656. nisi legendum sit motatico.

Frequentior hujusce vocis occurrit mentio in veteribus Chartis, quam ut in ea aliquid immutandum existimem; sensum vero deprehendere non ita promtum est. Videtur tamen Tributum esse quod pro vino vendito exigitur, eadem notione qua Mueson, in Charta ann. 1358. in Chartular. Gemmet. tom. 8. pag. 51: Comme à la requeste des Fermiers de la Viconté de l'eau de Rouen, les vins de Religieux hommes l'Abbé et le couvent de Jumieges qui avoient creus en leurs vignes eussent esté arrestez en la Viconté de l'eau de Rouen pour ce que l'en leur demandoit la Mueson de leur vins vendus, et lesdits Religieux avoient maintenus que rien n'en debvoient.