Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTA

MUTA,³ Accipitrum morbus, Gallis la Muë: accipitres enim quotannis pennas mutant, vetusque spolium deponunt, quo tempore vehementer aegrotant, etiam usque ad periculum mortis. Fridericus II. Imp. lib. 1. de Venatione cap. 46: Et ad singulas Mutas mutantur colores plumagii.

Muta, Domuncula in qua includuntur falcones, cum plumas mutant. Describitur illa a Guillelmo Tardif part. 1. de Fauconnerie, cap. 47. Idem Fridericus lib. 2. in Praefat.: Quaedam in conservando sanas etiam quando jam mutant pennas, ut domuncula quae dicitur Muta. In mutam includere, eidem; Mutare, Petro de Crescentiis lib. 10. cap. 7. quod μουτεύειν est apud Demetrium Constant. lib. 2. Hieracosophii cap. 49. Albertus M. lib. 23. de Animalib. cap. 20: Domus autem Mutae apta et ampla sibi quaeratur, et de muta quando perfectus est, trahatur. Helinandus Poeta MS. sub Ludovico VII: Mors qui m'a mis muer en Mue, En tel estuve ou li cors sue, etc. Alius Poeta MS.: Sire, qu'est-ce que votre niece Est demeurée si grant piece, Que n'est à Karoles venue Ne sai se l'avés mise en Mue. Ubi pro carcere usurpatur, ut et in Poem. MS.: Les Adventures advenues en France ab ann. 1214. ad 1412: Fu mené en la Mue au pallais, etc.

Mutatus, accipiter mutatus, qui mutam evasit, Qui a mué, qui a passé la muë, μούτατος ἱέραξ, apud Demetrium Constant. lib. 1. cap. 41. Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 13: Mutatos centum, non Mutatos quoque centum Astures pulcros Regi simul obtulit ultro. Vide, Acceptor et Falco. et Beneck. ad Hartmann. Augens. Iwein, vers. 284.

Faucon muier, in Vitis Patrum MSS.: Pour déduire, pour déporter, Et pour son cors reconforter, Porter faisoit faucons Muiers O lui et mener deux levriers.

Beste mue, Pro Bestia silvatica, in Lit. Caroli VI. ann. 1413. ex Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 18. v°: Eulx mors, leur a esté dényée sépulture, mesmement en terre prophane: mais ont esté gettez sur terre pour estre mengiez par les chiens, oiseaulx et bestes muës.