Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTA

MUTA,⁴ Species campanulae monasticae, quod forte surdum, ut loquimur, haberet sonum, id est, minus acutum. Vitae Abbatum S. Albani pag. 91: Facta nola, cui Muta vel scilla est nomen. Mota dicitur in Ordinario MS. Ecclesiae Rotomagensis: In die sanctae Resurrectionis Matutinae festive pulsentur, primitus Mota, postea trini et trini, et in fine festive cum pluribus campanis grossis, et tota Ecclesia illuminetur, etc. Vide Skella.