Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTA

MUTA,⁶ Curia, conventus, concilium, coetus. Chron. Parmense ad ann. 1292. apud Murator. tom. 9. col. 822: Quidam boni viri de populo Parmensi fuerunt additi in libro societatis Cruxatorum, approbati primo singuli per tres Mutas sapientum, et postea per consilium credentiae populo. Ibidem ad ann. 1302. col. 844: Factum fuit per Commune Parmae generale aestimum per homines civitatis Parmae, per certas Mutas sapientum cujuslibet portae, et viciniarum civitatis Parmae ad arbitrium dicti domini capitanei. Et duae portae fiebant per Potestatem Parmae, aliae duae portae per capitaneum; et Muta sapientum unius portae stabat ad palatium domini Episcopi, alia ad monasterium S. Johannis, alia ad palatium de Arena, et alia ad domum Religionis veteris, stando ibi de die et de nocte, et non discedendo, et nemo alius audebat loqui cum eis. Hinc habes, ni fallor, vocis originem. Vide Mota 2.