Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTA

MUTA,⁷ dici videtur de navibus, quae securitatis causa simul navigant. Chron. Parmense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 9. col. 867: Commune Venetiarum... voluit et exposuit ducere salem et alias eorum mercationes per Padum, et transire sursum cum ipsis, sed Commune Parmae viriliter prohibuit ne transirent. Et Commune Venetiarum multos ambaxatores misit Parmam, ut permitterent ire naves eorum et Mutam suam, dicendo quod iter Padi erat suum. Sed nihil eis factum fuit seu provisum per Commune Parmae.

Muda, Eadem notione, in Continuat. Chron. Andr. Danduli ex Cod. Ambros. apud Murator. tom. 12. col. 427. in Notis: Consiliarii Venetiarum de caetero teneantur... mittere Duchae et Consiliariis Cretae ducatos 4000. videlicet per Mudam Martii ducatos 4000. et per Mudam Sept. alios ducatos 4000.