Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTATUS

MUTATUS, Scabinus, aedilitius; forte quia quolibet anno mutatur. Charta ann. 1230. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom.: In quo consilio etiam interfuerunt capitanei lavatorum S. Petri majoris et capitanei illorum de S. Christoforo et viginti quinque consiliarii de unaquaque porta, et Mutati duodecim de burgo, et viginti de qualibet porta. Vide Muta 6.