Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTO

MUTO, (MUTARE) Falcones in domuncula, quae muta dicitur, includere. Charta ann. 1425. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 559: John Mauduit... per serjantiam Mutandi unum hostricum domini Regis, vel illum hostricum portandi ad curiam domini Regis. Vide Muta 3.

Et curare. Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 10. r°. ad ann. 1317: Item concessit Johanni Fouille officium Mutandi falcones regios in domo praedicta de Chastelayo.