Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MUTUS

MUTUS, Obscurus: Muta verba, apud Abbonem in Praefat. ad libros de Bellis Parisiac.

Muti, inter divinatores reponuntur apud Paschasium Ratbertum in Vita Arsenii seu Walae Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 9: Divini, conjectores, et Muti. Atque hi putantur esse Engastrimythi, seu ventriloqui.

Mutorum Poena. Vide, Panis fortis.

Muti Lapides, sine inscriptione, apud Hygenum de Limitibus constituendis.