DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): MYSTERIUM
MYSTERIUM,³ Tragoedia sacra. Comment. P. Soucherii Canon. Lemovic. apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Hist. MSS.: Anno 1521. xi. Aug. fuit incoeptum Mysterium passionis D. J. C. figurative in castro Lemovicensi representari quod fuit solemniter et magnifice ostensum et figuratum, tam in indumentis, quam jocalibus et aliis ad hoc necessariis et opportunis.