Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NATURA

NATURA, Pars corporis, qua quis aut vir est, aut femina: Naturalia, Justino lib. 1: Non solum abscondimus, inquit S. Ambros. lib. de Offic. cap. 18. et lib. 1. de Noe et arca cap. 8. verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia, ususque membrorum suis appellationibus appellare indecorum putamus. S. Hieronym. in cap. 47. Esaiae: Disputant Stoici multa re turpia, prava hominum consuetudine verbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et caetera his similia: rursumque re honesta, nominibus videri turpia, ut liberos procreare, inflationem ventris crepitu digerere, alvum relevare stercore, vesicam urinae effusione laxare, denique non posse nos, ut dicimus a ruta rutilam, sic ὑποϰοριστιϰῶς a mente facere. Et ante Hieronymum Tullius lib. 1. de Officiis cap. 35: Nec vero audiendi sunt Cynici, aut si qui fuerunt Stoici paene Cynici, qui reprehendunt et irrident, quod ea, quae turpia re non sunt, nominibus ac verbis flagitiosa ducamus; illa autem, quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare, re turpe est; sed dicitur non obscoene: liberis dare operam, re honestum est, nomine obscoenum; pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur, et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 83: Pensandum autem est per visum accusantibus, visum concubitus propensius advertendum, ut scilicet ipsas coeuntium Naturas viderint commisceri. Ita usurpant Cicero lib. 2. de Divinat. Vegetius lib. 1. de Arte veterin. cap. 61. Apuleius de Virtutib. herbar. cap. 40. Celsus Platonic. lib. 1. de Medic. animal. cap. 1. § 15. cap. 3. § 10. vetus Interpres Juvenalis Sat. 3. v. 97. Sat. 6. v. 73. Anastasius in Histor. Eccl. anno 8. Mauricii, et 7. Phocae, ubi Theophanes habet τὴν φύσιν, ut et Nomocanon editus a Jo. Bapt. Cotelerio cap. 405. etc.

Hinc Homme naturel appellatur, qui ea parte bene instructus est, in Lit. remiss. ann. 1469. ex Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 82: Icelle Marote mettoit sus au suppliant (son mary) qu'il n'estoit pas homme Naturel, ne capable de mariage.