Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NAUTA

NAUTA, Genus magistratus in portubus navigationi et commercio praepositi. Vetus Inscriptio relata in Commentariis literariis Trevoltianis April. 1717. pag. 627: Tib. Caesare Aug. Jovi Optum. Maxsumo RamĀ°. (f. aram.) Nautae Parisiaci publice posierunt. Hic non esse intelligendos nautas vectores ibidem probatur pag. 639. ex eo maxime, quod Eques Romanus Nauta Araricus dicatur in alio veteri monumento ibidem pag. 640. memorato.