Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NAVIS

NAVIS, Pars aedis sacrae in qua plebs consistit. Ordericus Vitalis lib. 11: Navem quoque Basilicae... auxit. Et lib. 12: Ingens Basilicae Navis quae nuper edita fuerat, corruit. Leo Ostiensis lib. 3. cap. 27: Fenestras omnes et Navis et Tituli plumbo ac vitro compactis.... inclusit. Adde cap. 32. etc. Sugerius lib. de Administr. sua cap. 29: Media Ecclesiae testudo, quam dicunt Navim. Chronicon Moriniacense lib. 2: Exterius etiam tabernaculum, quod Ecclesiae Navis a populo vocatur, consummationis perfectionem acceperat. Consuetudines Floriacensis Monasterii: Atque in Navi ad stationem sedes antea Conventui praeparant. Willelm. Abbas in Chron. Andernensi: Eum pro vitae merito in Navi Ecclesiae.... tumulari praecepit. Bernald. Baldus ad Vitruvium scribit, quod Itali dicunt naves, seu navatas templorum, a ναός Graeca emanasse. Salmasius vero ad Solinum, hanc partem templi ita dictam putat, quod camera ejus veluti navium carina sit: ex Sallustio, ubi de mapalium Africanorum cameris: Oblonga incurvis lateribus tecta, quasi Navium carinae sunt. Certe navim in aedibus sacris, pro camera usurpasse videtur Anastasius in Leone III. PP. pag. 121: Sarta vero tecta Basilicae B. Petri Apostoli, id est, Navem majorem, sed et aliam Navem super altare cum quadriporticu, simul et fontem, etc. Ibid. pag. 128: Simulque et in Nave, quae est super altare, sarta tecta omnia noviter restauravit. Et in Benedicto III. pag. 206: Sed et ipsius praecipuae sarta tecta Ecclesiae B. Petri Apostoli nutritoris sui, id est, Navem majorem, et aliam Navem quae super corpus ejus est... luciflue renovavit. Ex quibus confici videtur longiori aedium sacrarum parti, Navis nomenclaturam postmodum inditam, tum quod in ea major sit concameratio, tum etiam quod ex sua longitudine navis carinam referat. Non desunt tamen qui ex Graeca ναός vocis etymon hauriunt, quo nomine apud recentiores Graecos ea pars templi donatur, seu quod pars amplior sit ναοῦ, aedis sacrae: seu vox ipsa ναῦς hac notione a ναύς, navis ortum habeat. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ναός col. 985.