Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NAVIS

NAVIS,² Testamentum Philip. Episc. Bellovacensis ann. 1217: Do, lego Ecclesiae B. Petri Belvacensis.... calicem unum aureum, et navem argenteam, et Missale, etc. Ubi Navis, forte sumitur pro Navicula, in qua thus asservatur, de quo vase supra agimus. Nam et Navis, dicitur in Concilio Mertonensi ann. 1300. cap. 4: Turibulum cum Navi et ture. Leges Palatinae Jacobi II. Regis Majoric. in Actis SS. Junii tom. 3. pag. lxxii: Duo thuribula cum suis Navibus ad tenendum thus deputatis. Adde Praeceptum Philipp. Pulcri ann. 1311. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 481. Potest praeterea sumi pro eo quod in aulis Principum Nef vocant, abaci scilicet argentei specie, in navis formam confecti, in quo vasa ad potum reponuntur in ipsa interdum mensa. Charta ann. 1338. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 363: Navem magnam pro mensa Dominae Dalphinae de vitro, unam duodenam saleriarum vitri, etc. : Tressaut la table, s'est à Garin saillis, Que la Nef d'or lui vost des poins tolir, Li vins espant sor le peliçon gris. Alibi: Devant Gerin tint Mauvoisin la Nef, Toute fu plene de vin et de claré. Chronicon MS. Bertrandi Guesclini: Hanaps, couppes et Nez de fin or reluisant.

Inventar. ann. 1389. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 366: Navis una deaurata cum rotis quatuor et fochis et banneriis et aliis operagiis. Codicil. Oliver. de Clicio ann. 1406. tom. 2. Probat. Hist. Brit. col. 782: Item ordinavit quod Navis sua, nuncupata Riquerou, reddatur nobili viro Oliverio de Castello filiolo suo. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 428. bis: Rogier Percepot, sommellier de nos napes,.... en venant querre la Nef et les tranchouirs d'argent, que l'en met à table devant nous, etc.

Navis Auri. Glaber Rodulphus lib. 3. cap. 2. extremo: At Henricus (Imp.) cernens amici (Roberti Regis Fr.) liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Evangelii,... uxor vero illius pares auri tantum Naves accepit, caetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum Rex Robertus cum Episcopis ad Imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandio, centum libras ei ex auro puro obtulit; Rex quoque pares tantum Naves auri ex illo sumpsit; firmatoque uterque pacto amicitiae, rediere ad propria.