Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NAVIS

NAVIS,⁴ Jus piscandi cum nave. Charta ann. 1138. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 486: Vendimus... tibi R. Trencavello... totam leddam, totamque Navem, quae habemus de temetipso Trencavello in stagno et in salinis. Alia Barthol. episc. Laudun. ann. 1142. tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 23: Qui et ipse pro sua suorumque salute pratum et piscationem duarum Navium in Ausona concessit supradictae Ecclesiae.