Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEBULA

NEBULA, Fragm. Petronii: Palam prostare nudam in Nebula linea. Ita enim legendum, pro lanae. Vestis tenuis ac subtilis, dicta quod transpareat sub illa corpus, ut caelum sub nebula. Hesychius: Φάρη, ἱμάτια, νεφέλαι. Fulgentius, lib. 1. Mythol.: Astiterant itaque Syrmate Nebuloso lucidae ternae viragines, etc. Suidas διαφανῆ χιτώνια vocat τὰ ἰσχυὰ, δι᾽ ὧν διαφαίνεται τὰ σώματα τῶν γυναιϰῶν. Hesychio et alii, Λαϰωνιϰὸς χιτών. LXX. Interpretes apud Isaiam cap. 3. Linteamina τὰ διαφανῆ λαϰωνιϰὰ verterunt. Vide ibi Hieronymum. Ita Coae vestes, apud Horatium lib. 1. Sat. 2. aranearum modo textae. Plinius lib. 6. cap. 17. bombycinas factas ait, ut in publico matrona transluceat. Ammianus lib. 14: Sudant sub ponderibus lacernarum, quas collis insertas singulis ipsis adnectunt, nimia subteminum tenuitate perflabiles. S. Hieronym. adversus Helvidium cap. 6: Ingrediuntur expolitae libidinum victimae, et tenuitate vestium nudae impudicis oculis ingeruntur. Idem Epistola ad Laetam: Talia vestimenta paret, quibus pellat frigus, non quibus vestita corpora nudentur.