Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEBULA

NEBULA,² Glossae Biblicae MSS.: Tipsanas, panes qui dicuntur Nebulae. Gloss. Lat. Gall.: Nebula, Oublée, mente. Glossae MSS. ad Alexandrum Iatrosoph.: Fabriciae buccellae, quae fiunt super ferrum, ut Nebulae. Ebrardus in Graecismo: Aeris est nubes, Nebulae de flumine surgunt, Ac panis Nebula tibi subtilissimus extat. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521: Nebula, nubicula, Neule ou Nuble, Gallice. Nieule et Niule, in Stat. pro talemel. ann. 1300. inter. Consuet. Genovef. MSS. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Neula, Prov. Nebula ex flore farinae et aqua, colerida. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 77. et ex eo Udalricus lib. 1. cap. 49: Vel ea quae in ferramento caracterato de conspersione farinae tenuissime fiunt, et ab hominibus Romanae linguae, Nebulae, a nostratibus appellantur oblatae. Idem Bernardus cap. 8: Et omni die in qua sumus omnes in capis ad Missam, per consuetudinem facit fieri Nebulas ad coenam Fratrum. Editus part. 1. cap. 7. praefert Neblas. Literae ann. 1217: Unam pitansiam l. solidorum in vino piscibus et Nebulis in die Translationis S. Benedicti. Vetera Statuta Canonicorum S. Quintini: Ad postmeridiem debet Nebulas, et oblatas, et moretum, et vinum, Praep. debet ligna et sal. Infra: Debet habere unusquisque privatus 10. Nebulas et 5. oblatas. Tabularium Brivatense Ch. 110: Et habet concessum, et ubladas et Nebulas, et pigmentum. Ordinarius MS. Eccles. Rotomagensis: Tunc Nebulae cum vino distribuantur. Et alibi, ubi de festo Pentecostes: Et dum incipitur, Veni Creator, projicientur per familiares Thesaurarii existentes in deambulatoriis inferioribus Turris, ante Crucifixum scilicet inferius et quam poterunt infra chorum, folia quercuum, Nebulas, et stupas ardentes in magna quantitate. Et a Gloria in excelsis, emittent volare versus chorum aves parvas et mediocres cum Nebulis ligatas ad tibiam in competenti numero, et continuabunt praemissa usque ad Officium Missae, nec cessabunt, nisi dum dicetur Evangelium. Et haec omnia fient expensis Thesaurarii et Capituli, aequis partibus. Ordinarium Eccl. Lexoviensis saec. xiii. exaratum in die Pentecostes: Ad processionem Missae stuppae inflammantur, quas custodes inveniunt: ad Kyrie Missae pulsator flores et Neullas (f. Nebulas) projicit. Qui quidem ritus ad exprimendum sacrae solemnitatis mysterium in aliquot apud nos Ecclesiis etiamnum obtinet. Adde Leges Palatinas Jacobi II. Regis Majoric. tom. 3. SS. Junii pag. xiv. Statuta Eccl. Barchinon. ann. 1332. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 613. Vide Joan. Bruyerinum lib. 6. de Re cibaria cap. 9. pag. 420. et infra in voce Oblata.

Nebulas non esse cum Oblatis confundendas, praeter locum e Statut. S. Quintini laudatum, suadent Antiqui ritus Ecclesiae Bisuntinae, quos refert Martinius Tract. de Antiq. Eccles. Disciplina in Divinis Officiis celebrandis pag. 311. ubi de Coena Domini: Interim dum cantatur hymnus, deferantur panes azymi et Nebulae et Oblatae, et benedicantur ab Episcopo vel Decano hoc modo: Benedic Domine hanc creaturam panis, etc. Sic in Consuetudinibus MSS. Monasterii Solemniac. iterum atque iterum legitur: Ad Coenam Nebulas et Oblatas et tria ova. Quibus in locis frustra Nebulis adderentur Oblatae, si nullo modo discreparent.