Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NECESSARIA

NECESSARIA, Necessarium, Latrina, secessus. Descriptio Regionum Urbis Romae edita a Mabillonio pag. 514: Posternae 3. Necessariae 4. fenestrae majores forinsecus 107. minores 66. Infra: Propugnacula cum porta Praenestina 302. Necess. 1. fenestrae major. forins. 80. etc. Adde pag. 516. Lanfranc. in Decr. pro Ord. S. Bened. cap. 4: Unus eorum in dormitorio debet circumire lectos omnium, et omnia sedilia in Necessariis sollicite considerans, ne forte aliquis Frater dormiens ibi remanserit. Liber Ordin. S. Victoris Parisiensis MS. cap. 22. de Novitio: Debet autem ipse Magister diligenter instruxisse eum qualiter se discalceare debeat, vel cooperire, et Necessaria non nisi cooperto capite intrare. Adde cap. 37. Hincmarus Opusc. 24: In mansione in qua degit, caminatum habet et Necessarium. Passim Scriptores, Bertholdus Constantiensis ann. 1076. Udalricus lib. 2. Consuetud. Clun. cap. 5. 35. lib. 3. cap. 6. 89. Usus antiqui Ord. Cisterc. cap. 55. 72. 74. 77. 83. 108. Hugo Flaviniacensis in Chron. Vird. pag. 263. Regula Magistri cap. 30. etc. Loca Necessaria, apud Gregor. Tur. lib. 1. de Mirac. S. Martini cap. 37. Locus Necessariorum, in Chronico Afflegemensi cap. 15. Domus necessaria, in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 732. et Ord. Praemonst. dist. 1. cap. 14. Chron. Laurishamense ann. 948: Dormitorium renovavit, aedificium Necessariorum prominens aptavit, etc. Sic Χρείας, Graeci usurpant pro latrinis: Χρεία enim sine adjectione interdum pro necessitate redditur. Glossae Graeco-Lat.: Χρείαι, ἐν αἷς ἀποπατοῦμεν. Apud Artemido. lib. 1. Onirocr. cap. 2: Καθιζειν εἰς χρείας. Desidere exonerandae alvi gratia: ad Necessitatem corporis sui sedere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 16. § 5. Liutpr. 152. (6, 72.) Ad Necessitatem naturae secedere, apud Lamb. Schafn. ann. 1076. Ad officia naturalia secedere, apud Aurel. Victorem in Caracalla. Etiamnum dicimus, Faire ses nécessitez. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 28: Οὐϰ ἐξῆλθε ἐπὶ ἡμέρας τρεις δι᾽ αὐτὸν, οὐδὲ πρός τὴν ἰδίαν χρείαν. Ado Viennensis in Chron. de Ario: Divertens post forum Constantini ad causam necessariam, viscera ejus repente simul cum vita effusa sunt. Gillebertus Episc. Londinensis in Cantica Canticor. cap. 2. n. 7. de eodem Ario: Et cum Necessitate ad publica purgatoria pervenisset, etc. Computum Stephani de la Fontaine, Argentarii Regii incip. 1. Jul. 1351: Pour les couvertures de cinq chaires, etc. et pour cinq Nécessaires enveloppées de cuir, et couvertes de drap par dessus. In praecedenti Computo, selles Necessaires appellantur. Vide Calciarium. Sed et Necessaria vocant Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 268. ipsa hominum excrementa: De Necessariis in aestate non spatiandis, id est, deportandis. Vide Gloss. med. Graecit. in voce Χρεία, col. 1759. et Ἀναγϰαῖα, col. 66.

Ipsa ventris exoneratio. Liber de Mirab. Romae ex Cod. Reg. 4188: Per plurimas enim noctes viderat illum regem ad pedem cujusdam arboris pro Necessario venire. Infra: Ivit contra cum, qui jam peregerat Necessarium.

Necessitas, Eadem notione, unde nostris Faire ses necessitez. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 695: Quadam Necessitate dictum Johannem cogente pro grossa materia et urina faciendis, in quodam parvo nemore prope dictum iter ivit,... in quo Necessitatem suam praedictam fecit.