![]() |
Necessitas, Quaevis exactio, f. sic dicta quod necessaria sit et coacta. Charta Ludovici II. Regis Siciliae e MS. D. Brunet fol. 115. v°: Quaestas aut tallias, angarias sive parangarias, aut Necessitates aliqualiter imponere.
Necessitas, Indigentia, inopia, Gall. Nécessité, in Barthii Glossario ex Hist. Palest. Roberti Monachi. Privilegium Caroli C. pro Monasterio Vedastino ann. 867. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 183: Si autem ex his praefatis villis, quae ad cameram deputatae sunt, Necessitas Fratrum suppleri non potuerit, etc. Maxima monasterii Necessitas, seu penuria, in Charta ann. 1417. apud Ludewig. tom. 6. pag. 85.
Necessitas Corporis. Vide Necessarium.
Necessitas. De necessitate virtutem facere, in Annal. Eduardi II. reg. Angl. auctore Joan. Trokelowe, edit. Hearn. pag. 39. Phrasis Gallica, Faire de necessité vertu, ut facile est credere; qua tamen utitur Quintilianus. Alio sensu vide in, Necessaria.