Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): NEGO

NEGO, (NEGARE) Ejurare, abjicere, Gall. Renoncer, Renier. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1095: Et quotidie quidam Saraceni exibant de civitate, et negabant eorum legem et baptizabantur; et de malis Spagnolis et de malis Anglicis fugientes ad exercitum paganorum, Negabant Christum filium S. Mariae Virginis.